Klikk på en bok for å legge inn et sitat.
ecce exiit qui seminat seminare
et dum seminat
quaedam ceciderunt secus viam
et venerunt vplucres et comederunt ea
alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam
et continuo exorta sunt quia non babebant altitudinem terrae
sole autem orto aestuaverunt
et quia non habebant radicem aruerunr
alia autem ceciderunt in spinas
et creverunt spinae et suffocaverunt ea
alia vero ceciderunt in terram bonam
et dabant fructum
aliud centesimum
aliud sexagesimum
aliud tricesimum
(Matt 13,3-8)
ex abundantia enim cordis os loquitur
(Secundum Mattheum 12,34)
sequidem ex fructu arbor agnoscitur
(Secundum Mattheum 12,33)
Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis
omne regnum divisum contra se desolatur
et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est
quomodo ergo stabit regnum eius
et si ego in Beelzebub eicio daemones
filii vestri in quo eiciunt
ideo ipsi iudices erunt vestri
(Secundum Mattheum 12,25-27)
et qui non accipit crucem suam et sequitur me [...]
(Secundim Mattheum 10,38)
excutite pulverem de pedibus vestris
(Secundum Mattheum 10,14)
dignus enim est operaius cibo suo
(Secundum Mattheum10,10)
messis quidem multa operarii autem pauci
(Secundum Mattheum 9,37)
sicut oves non habentes pastorem
(Secundum Mattheum 9,36)
neque mittunt vinum novum in utres veteres
alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt
sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur
(Secundum Mattheum 9,17)